Latin
260
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 260
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione quis membrum libere sese movens, sensu carere diceret, nisi aeger ipse hoc testaretur? Quare motus, ubicunque etiam inveniatur, certum senargusiis, ut nonnulli volunt, menDe generat. insector. 261 nentum non est. Quisque tamen d quod placuerit credat: mihi ut ad propositum meum redeam lufficit dixisse, me ob experimenta facta eo inclinare, ut credam, generationem vermium in herbis, arboribus &fructibus viventium, non casu, sed perpetua naturae lege fieri, &singulas vermium generationes postea in animalcula suae speciei volitantia transmutari. Nec vero me continere possum, quin tibi unius vel alterius speciei nativitatem &transformationem describam, id quod lucem forte majorem huic rei foenerabitur. Omnes quasi cerasorum species, dum arbori cohaerent, verminant, &quodcunque cerasum verminaverit, unum solum vermem habet, nec unquam in uno solo ceraso duos inveniVermis candidus, sine pedibus &coniformis est, quales muscas in principio hujus epistolae descriptas esse dixi.