Latin
269
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 269
Unproofread scanNot analysed yet
Decimo sexto die ejusdem mensis tres alios vermes pyri sylvestris seposui, &hi quidem per biduum otiose egerunt: sed decimo octavo die opus ggressi, intra biduum vermium llorum unus ex nido suo progrediens, alium sibi denuo nidum struxit, unde tres prodierunt papiliones, sed diverso tempore. Primus enim sexto, secundus nono, tertius decimo quinto Augusti natus est. Quare iteratis saepius experimentis deprehendi, pyrotrum vermes utplurimum per dies octodecim in nidis suis subsistere, ita tamen ut quandoque hunc terminum quam longissime excedant: quod si maturius quam par est à pyris abstrahantur, nidos nullos sibi parant, sed intra paucos dies moriuntur. Caeterum quia mentionem feci papilionum, ex vermibus pyri &pruni generatorum, quaerere mihi videris, utrum omnes papilionum species ab arboribus generentur, an vero ex conceptione matris ab ovis &vermis bus nascantur. Variant auctores hac in re, quare transmissis eorundem opinionibus id quod ego sentio, tibi breviter indicabo. Papiliones masculi junguntur foeminis, &hae à congressu illo impregnatae magnam postea Ovorum multitudinem ponunt, ex quibus vermes nascuntur, qui nobis Bruchi; Latinis Erucae vocantur. Hae erucae per certum temporis spatium foliis arborum &herbarum vivunt, &dum in eo sunt saepius obdormiscunt, &spoDe generat. insector. 271.