Latin
271
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 271
Unproofread scanNot analysed yet
polia sua deponunt: at vero ubi am increverunt, nonnulli nidum sibi ex serico parant, alii nullo nido facto, corrugantur, ndurescunt, &in chrysalides ransformantur, ac dum ita corugantur duo vel tria fila serica emittunt, quibus trunco arbotis vel saxo hoc vel illo firmiter admodum alligantur: alterius tamen generis alii, utut corrugentur, indurescant, &in chrylalides mutentur, fila nulla emittunt, nec ulli loco illigantur, sed à vento huc atque illuc feruntur. Denique ex nidis illis &chrysalidibus nudi nascuntur, vel ut melius dicam, velut ex sepulchro foras procedunt papiliones, &quaelibet species certum suum &determinatum tempus nativitaitis habet: alia enim intra paucos dies prodit: alia septimanas, menses aliquot alia moratur: &haec tertia species, ubi chrysan lidis figuram assumsit, &nis dum sibi suum in fine veris praes paravit, non ante subsequentis anni vernum tempus in papiliones mutatur: neque ex nudis chrysalidibus semper papiliones, sed muscae etiam aliquando generantur.