Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut hoc D Carole, quod dico, verum esse perspicias, de paucis, &maxime vulgaribus, nobisque notis insectis minutatim apud te loquar. Ergo, secundum ea quae dixi, &quae antiqui simul &moderni scriptores, nec non communis vulgo opinio dicta voluit, omnis putredo corrupti cadaveris, &omnis eluvies cujuscunque alterius rei putrefactae, vermes generat, atque producit: cujus rei veritatem indagare volens, sub initia mensis Junii tres ex illo genere serpentum, quos angues Aesculapii vocant, interemi, statimque ut mortui erant, in cistulam apertam, ut marcescerent misi: nec multum temporis intercessit, cum eos vermibus, coni figuram repraesentantibus, opertos vidi, nullo pedum, quantum quidem oculo perspicere licebat, apparente vestigio; qui vermes devorandis his carnibus occupati, per momenta crescebant, augebaturque, ut videbatur, de die in diem eorundem numerus: caeterum utut conicae omnes figurae essent, quia tamen diversis nascebantur temporibus, diversae quoque magnitudinis erant: minores tamen simul &majores.