Latin
272
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 272
Unproofread scanNot analysed yet
Noli mirari variam hanc nativitatem &transformationem, cum ipsi nihil praeter erucas &vermes simus, ut jam eleganter de nobis cecinerit divinus noster Poeta Non vaccorgete vol, che noi siam vermi. Nati a formar l angelica far falla. De generat. insector. 273 Id est: Non meministis vermes nos esse, in hoc natos, ut angelicum formemus papilionem? Et quia multum me delectat, ut tibi demonstrem, verum ese, quod dixi, age quidquid mihi experimentorum circa erucarum &papilionum generationem captorum superest, id producam.