Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Inde corrugati, &in se collecti, insensibiliter oviformem figuram assumebant, usque dum dic vigesimo primo prorsus transformarentur in figuram ovi candidioris: qui tamen color postea in aureum, &paulatim in subrubicundum, tandemque in nonnullis sensim obscurior factus, in nigricantem degenerabat. Ova autem, tam rubicunda, quam nigra, postea quam ad hoc perfectionis signum pervenerant, ex mollibus &teneris, ducto cortice, dura &fragilia reddebantur, ut jam aliquam cum chrysalidibus, vel aureliis aut nymphis, ut vocant, convenientiam habere viderentur, in quas per aliquod temporis spatium bruchi, bombyces, atque id genus alia insecta transformantur.