Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Curiosius ergo cuncta observans, aliquam in ovis rubicundis &nigris quoad figuram differentiam deprehendi: utut enim eadem omnia ratione, ex pluribus quasi annulis simul junctis composita viderentur; annuli tamen illi in nigris quam rubicundis magis exsculpti, magisque conspicui erant, cum rubicunda quasi polita viderentur, &in altero extremorum certâ quadam exiguâ concavitate destituerentur, quae in nigris manifesta, &concavitati malorum medicorum, ubi à ramis decerpta sunt, non multum dissimilis erat.