Latin
298
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 298
Unproofread scanNot analysed yet
Interim observavi, ova, in quae hi vermes sambuci, ubi transformantur, sese corrugant, verme minora fieri, &muscam ex ovo prodeuntem ovo majorem esse, ut impossibile videatur, eandem ovo illo potuisse capi, necessumque sit, eam vehementer coarctatam &restrictam fuisse; &quia ingenium mihi meum non suppeditat facultatem exacte describendi haec animalcula, figuram tibi eorundem juxta naturalem simul, &auctam microscopii ordinarii uniusque vitri ope delineatam magnitudinem mitto. Quod si, ut paulo ante scripsi, generationem bombycum in moro perspicere non potui, tanto minus confido, fore, ut eandem in putrefactis carnibus juvenci, per viginti dies foliis mororum pasti, animadvertam. Poëta nobilissimus Hieronymus Vida ad imitationem Virgiliani carminis eleganter hanc fabulam decantat. Quod De generat. insector. 299 Quod si spes generis defecerit omnis ubique, Seminaque aruerint Iovis implacabilis ira, Sicut apes teneri reparantur caede juvenci. super accedit tantum labor Hic ante Iuvencus bis denasque Bis denosque dies, ordine noctes Graminis arcendus pastu, prohibendus ab undis. Interea in stabulis tantum illi pinguia mori Sufficiunt folia, &lactenti cortice ramus. Viscera ubi caesi fuerint liquefacta, videbis Bombycem fractis, condensum erumpere costis, Atque globos toto tinearum effervere tergo, Et veluti putres paßim concrescere fungos. Id quod duobus magnis &jure celeberrimis nostri seculi Philosophis Petro Gassendo, &P. Honorato Fabro, post Ulyssem Aldrovandum veritati consentaneum visum est. Quid dicam nescio: periculum ejus rei nullum feci, nec facere animus est. Bene scio, ex carnibus haedi, per dies viginti foliis mori saturati, nihil praeter vermes, in muscas majores transformatos prodiisse: &contra ex ejusdem haedi carnibus seclusis prorsus nihil natum esse. Nec minus scio, super moris calefactis &putrefactis vermes nasci, qui suo tempore in muscas majores &ordinarias mutentur: &in fracidis mori foliis eadem ratione muDe generat. insector.