Latin
301
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 301
Unproofread scanNot analysed yet
301 muscas ordinarias, nec non quatuor vel quinque culicum minutorum species, haud secus atque in aliis omnibus herbis nasci; ita tamen ut muscae ordinariae &culices, semen antea suum eo deportarint, quo deficiente, ut alias dixi, neque ex herbis, neque ex carnibus putrefactis. vel qualicunque alia re, actu non vivente, quidquam nascetur. E contrario, quicquid vivit, &vere animatum est, intra se vermiculum producere poterit, eadem qua cerasa, pyra pruna gallae, &echinati calices quercuum, aesculorum, cerri, ilicis, &fagi ratione, in quibus vermes illi nascuntur, qui in muscas, papiliones, &illius generis animalcula volantia transmutantur.