Latin
302
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 302
Unproofread scanNot analysed yet
Et eadem forte, ut mihi persuadeo, ratione fieri poterit, ut in intestinis, &aliis hominum membris lumbrici &cirones, in felle &vasis hepatis arietum &vervecum id genus vermium, quod nostrates macellarii Bisciuole vocant; &in capite cervorum &arietum fastidiosissimi illi, qui ibidem inveniuntur, vermiculi nascantur. Et quia non nullis novum videri poterat, hepar vervecum quandoque verminosum esse, &cervorum capita vermes alere, libenter &brevibus tibi dicam, quae observata mihi sunt, atque adeo tibi transmitto figuram vermium majorum utriusque generis. Vermes vervecini vel arietini hepatis figuram habent seminis cucurbitae, vel ut melius dicam exigui &tenuis myrti folii, cauliculo dotati. Colorem obtinent ex lacteo candidum, &multi in illis translucent vasorum ramuli, vel canaliculae ex flavo virides. Os, vel si mavis foramen habent rotundum, &in planitie ventris haud proculà cauliculo positum. Saepius hivermes vervecini in cista fellis inveniuntur, nec in felle modo, sed omnibus hepatis vasis natant, solis arteriis exceptis, ubi nunquam illos vidi.