Latin
309
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 309
Unproofread scanNot analysed yet
309 Prorsus similes, quod ad extremam figuram, his vermibus illi sunt, qui in capitibus vervecum nascuntur, sed minores, &minus feri, minusque pilosi, &lineis tantum transversalibus nigerrimis, in corpore illo candido valde micantibus, distincti: nec tamen omnes, sed soli majores &adulti hoc nigro colore gaudent. Nigrae illae duae, dimidiam lunam referentes maculae quae in altera extremitatum canaliculi, in cervis inveniuntur, nigrae quidem sunt in vermibus vervecum, sed perfecte circulares. Cavitatem quandam ossium frontis inhabitant, quibus cornua annectuntur. Inveni quoque eosdem in canali nasi, nec non in cavitate illa, quae circa radicem cornuum est, ut jam veridiDe generat. insector. 311 Et pastores hos vermiculos in causa esse dicunt, cur verveces quandoque maniaci fiant, &oestro perciti videantur, dum in eorundem capitibus asperius circumaguntur. Pauciores numeco quam in cervis, &raro duodecim aut summum quindecim nveniuntur. Placeat autem tibi meminisse, me semper de eo agese, quod propriis oculis vidi, &i quid praeterea est, qualecunque llud tandem sit, id nec negare me, nec affirmare.