Latin
311
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 311
Unproofread scanNot analysed yet
Et fieri potest ut haec ipsa via, quae in capitibus cervorum &vervecum istiusmodi animalFula producit, causa etiam sit lativitatis (quod negare non ausim) abominabilium illorum &odiosissimorum animalculotum, quae Graecis φθεῖρες, dicuntur, &extremas hominum, quadrupedum, &volatilium partes infestant: at vero, si mihi licet referre cogitationes meas, huc feror, ut cum doctissimo Johanne Sperlingio credam, eadem ex ovis maternis mediante coitu foecundatis nasci, &Aristoteles, &qui illum sequuntur moderni, ex ovis &lentibus nihil animalium nasci volunt, profecto decipiuntur: in infinitum enim multiplicantur, ut vanus labor mihi videatur, id probare velle, cum pili quadrupedum, &volatilium pennae saepius istiusmodi lentibus obsessae sint, qui utut nonnunquam usque adeo minuti sint, ut oculo opus sit perspicaci, ut dignoscantur; si tamen microscopium adhibeas, figuram eorundem optime conside De generat.