Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 32
Unproofread scanNot analysed yet
At verò si hae virides muscae ex ovis rubicundis octidui spatio excludebantur; ex ovis nigris, non nisi post quatuordecim dierum moram, rudes quaedam &nigrae majores muscae prodiventre bant, praetextâ candidâ piloso, &in imo rubente; illius generis, quas per macella &domos quotidie circa mortuas carnes vagari &bombos edere videmus: cum nascerentur deformes erant, &ad motum tardissimae; alis, id quod viridibus etiam, de quibus supra dictum est, acciderat, non explicatis.