Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen nigra illa ova omnia post dies quatuordecim excludebantur, sed erant numero plura, quae in diem usque vigesimum cunctarentur, quo temporis articulo certum genus muscarum prodibat, cerebrosum, &à primis duabus generationibus, tam quoad magnitudinem, quam figuram plane diversum, nec à quoquam historicorum, quod ego sciam, descriptum: muscis enim ordinariis, quae mensas nostras frequentant multo minores sunt, alis volitant argenteis, &quae modum corporis non excedunt: corpus ipsum prorsus nigrum, coloris ferruginei, politi &circa imum ventrem splendentis est, qua parte corporis formicarum alatarum figuram referunt, raris, &non nisi ope microscopii conspicuis tenerioribus pilis.