Latin
325
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 325
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus microscopii ope tria formicarum non alatarum quae in Thuscia inveniuntur genera repraesentata sunt, nec non curculio, &vermiculus qui condita arrodit, &qui pilos dorsumque hominis perambulat, itemque ille qui inter pilos inguinis delitescit: pediculus praeterea asini &cameli, nec non arietis Africani, recens ex Numidia advecti, ejusdem cum Fisano vervece magnitudinis &figurae, auresque non minus largas &pendentes, caudamque tenuem, &in terram usque propendentem, trahentis, sed qui duobus magnis cornibus armatus, &pilos quam caprae magis prolixos, crassos &hispidos obtinens, alterius &diversae generationis esse deprehenditur. Eadem ratione designatus est pulex capreoli &tigridis, cui similem figuram pulex leonis habet, excepto colore &maDe generat. insector. 327 magnitudine; leonis enim major, &coloris, praeterquam in una parte, spadicei est, ubi gibbus cernitur coloris cervini obscurioris, quo eodem colore pulex tigridis ubique tinctus est.