Latin
327
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 327
Unproofread scanNot analysed yet
Inquisivi per meos, an tigrides etiam à pediculis infestarentur, sed nullos unquam repererunt; idemque de leonibus pardis, ursis, ichneumonibus, muribus odoratis, felibus Africanis sylvestribus dico, quod genus animalium ex antiqua ®ali consuetudine in arce Serenissimi Magni Ducis detinetur: nec tamen negaverim, posse fieri, ut pediculos habeant; id tantum affirmo, quaecunque hic nunc quidem sunt animalia, pediculis carere, aut illam, quam adhiberi par erat diligentiam, adhibitam non esse: etenim circa tigrides &leones ludere, istiusmodi artificium est, quod nemo facile exercere velit.