Latin
328
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 328
Unproofread scanNot analysed yet
Cum calamum apprehenderem, animus erat epistolam tibi scribere convenientem: sed postquam epistolae limites, nescio qua ratione, quam longissime transgressus sum, librum fere, &stylo quidem quandoque arido &jejuno exaravi, ut jam crimini illud mihi à multis non sine ratione, quod fateor, daripossit. Nec tamen quenquam aegre ferre velim, quod liberius forte meum super celeberrimorum hujus &praeteriti aevi Philosophorum sententia judicium protulerim: cuivis enim id quod magis placuerit sequi licet: nec indecoram esse, aut existimationi &reverentiae, quam illis debeo, De generat. insector.