Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Timeo, ne mihi interea Menoetii fortem filium Muscae ingressae in impressa aere vulnera, Vermes generent, deturpentque cadaver: Vita autem adempta est) inque corpore omnia putrescant. Quare pia mater eidem promisit, divina sua potentia abacturam sese ab illo cadavere importunum hunc muscarum gregem: &contra ordinem naturae per integrum anni spatium illud incorruptum servaturam. Τέκνον, μὴ τοι ταῦτα κατὰ φρεσὶ σῆσι μελόντων· Τῳ μὲν ἐγὼ πειρήσω ἀλαλκειν ἀγρία φυλα Μίας, αἱ ῥά τε φῶτας ἀρηίφάτους κατέδουσιν. Ἔν περ γὰρ κεῖται γε τελεσφόρον εἰς ἐνιαυτὸν. Αἱει τὸ δʼ ἔσται χρώς ἔμπεδος, ἢ καὶ ἀρειων· Id est: Fili, non tibi haec mentibus tuis sint curae: Ab hoc quidem ego conabor arcere improba examina Muscas, quae viros bello necatos comedunt. Etsi enim jaceret solidum per annum, Semper huic erit corpus integrum, vel etiam melius. Hinc dubitare coepi, utrum omne hoc vermium in carne genus, ex solo muscarum semine, an ex ipsis putrefactis carnibus oriretur: tantoque magis confirmabar in hoc meo dubio, quanto in omnibus generationibus, meâ operâ factis, saepius videram, in carnibus, antea quam verminare inciperent, resedisse ejusdem speciei muscas, cujus propago postea nascebatur. Sed vana fuisset, nullo experimento firmata dubitatio.