Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quare medio mense Julio, in lagenas quatuor, orificii amplioris, misi serpentem unum, pisces aliquot fluviales, anguillas Arni fluminis quatuor, &frustum lactantis vitulinae; occlusisque postea, &optime obsignatis chartâ &funiculo orificiis, in lagenas quasque, tantundem praedictarum rerum demisi, non occlusis orificiis: nec multum temporis abiit, quin pisces &carnes horum vasorum reliquae verminare inciperent; muscis, cum luberet, intrantibus &exeuntibus. At vero, in lagenis occlusis nullum unquam vermem natum vidi, ut ut non unus mensis abierit, ex quo cadavera inserta erant. Nonnunquam tamen foris, in charta, excrementorum aliquid, vel vermiculus inveniebatur, qui omni conatu &solicitudine id agebat, ut inventâ aliquâ rimâ, intrare in lagenam, &victum sibi quaerere posset, omnibus, quae intus erant, jam putrefactis, fracidis, &corruptis: piscibusque ipsis praeter spinas, in aquam foeculentam &turbidam conversis quae sensim residens, tandem clara &limpida reddebatur, natantibus in superficie quibusdam pinguedinis liquefactae guttis. Ex serpente etiam multum aquae prodiit, non dissoluto cadavere, id quod servato eodem colore integrum &illaesum permansit, haud secus ac si heri recens occlusum esset.