Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 50
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit etiam, cum non exiguam vermium, in bubalina carne generatorum, copiam, necari, &partim in vase clauso, partim in aperto seponi curarem: &in vase quidem clauso nihil unquam generabatur; at vero in altero illo vermes nascebantur, qui in ova transmutati, tandem in muscas ordinarias abibant: idemque prorsus accidit, caesis non minima copia muscis ordinariis, eademque ratione sepositis. Etenim in vase clauso nihil unquam natum vidi, at vero in vase aperto vermes nascebantur, ex quibus, in ova transmutatis.