Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Anguillae contra minimum aquae dabant: sed intumescentes, &inflatae, deperditâ sensim figurâ in massam quasi glutinosam, vel gluten satis tenax &viscosum abibant. At veo vitulina, per multas septimanas arida permansit &sicca. Nec tamen hoc solo experimento contentus fui, sed diversis temporibus &vasis infinita alia ejusmodi experimenta coepi. Et ne mittequid intentatum praete rem, non semel aliquot frusta carnis sub terra sepeliri &humo optime contegi curavi, nullis unquam, post plurium septimanarum in terra moram, generatis vermibus; cum carnes reliquae omnes, in quibus muscae desederant, vermes produxissent. Et maxime dignum consideratione est, quod interanea trium caporum, quae mense Junio in cucurbitam vitream, colli satis longi, &aperti conjeceram, ibidem verminarint; &cum vermes exire, propter nimiam altitudinem colli, non possent, recidentes in fundum cucurbitae, &ibidem morientes, muscis cibi &nidi loco fuerint, ubi non per omne modo aestatis tempus, sed in exeuntem usque Octobrem vermes produxerunt.