Latin
59
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe muscarum aliquot generationes vivos vermes pariunt, reliquis non nisi ova deponentibus: cujus rei certiorem me fecit experientia, &factum ipsum. Nec me ullo modo convincit, reverendum, sapientissimi Patris, Honorati Fabri, Societatis Jesu, testimonium, qui vir contrarium ejus quod Scaliger affirmabat statuit, libro de generatione animalium: nimirum, muscas semper ova, nunquam vermes parere. Et fieri sane potest, (quod neque nego, neque affirmo) ut eadem muscarum species nonnunquam ova, &aliquando vermes producat, &quod naturâ suâ forte semper ova parerent, nisi anni tempus maturativum aliud in corpore produceret, vermes scilicet vivos, &semoventes, ut millies vidi. Fallitur similiter accuratissimus Johannes Sperlingius, in sua. Zoologia scribens, hos vermes, non à muscis ipsis generari, sed ex stercore earundem nasci: &ut rationem reddat, subjungit falsam hypothesin: Ratio hujus rei animis candidis obscura esse nequit: muscae enim omnia liguriunt, vermiumque materiam una cum cibo ipso assumunt, assumtamque per alvum reddunt.