Latin
61
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Non observavit Sperlingius, id quod observare quivis potest, nimirum in muscis repositorium ovorum in duas cellas divisum esse, quarum unâ ova, simus alterâ continetur, sed ita ut utrumque per communem quendam canaliculum excernatur, idque tanta copia, ut impossibile videatur: nonnullae enim muscae virides usque adeo foecundae sunt, ut quaelibet illarum ducenta ova reddere possit. Erravit itaque Sperlingius, credendo vermes muscarum ex stercore earundem nasci. Sed cum Sperlingio forte etiam erravit doctissimus P. Athanasius Kircherus, qui opinionem fovet, à Sperlingii opinione non multum diversam.