Latin
62
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 62
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus, quam hi celeberrimi scriptores, à vero abit, summae virtutis homo &mihi inter amicos charissimus, qui muscam, telae involutam, ad quemvis aranei morsum vermem excernere videns, in eam devenit opinionem, morsum aranei illam habere virtutem &potentiam, ut corpora muscarum verminare faciat. Ergo, secundum ea quae dixi, nullum corpus mortuum verminat. Quomodo ergo verum esse poterit, quod scriptores referunt, apes ex carnibus tauri putrefactis ideoque à Graecis, refenasci, Varrone, vocatas esse rente βουγόνας.