Latin
67
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 67
Unproofread scanNot analysed yet
Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti, Parietibusque premunt arctis, &quattuor addunt, Quattuor à ventis obliqua luce fenestras. Sed Juba Lybiae Rex, apud Florentinum, libro decimoquinto institutionum agriculturae attributarum Constantino Pogonato Imperatori, vitulum in arcam ligneam includi voluit: quod tamen Florentinus, ut videtur, non approbavit, sed Democritum, Varronem, &Virgilium secutus, affirmat, hoc opus perficiendum esse, in domo, hunc in finem specialiter praeparata: &modum ejus rei, de die in diem, à principio ad finem usque describit.