Latin
68
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Inde subjungit, plebeculam, vel vulgum apum, ex tauri carnibus nasci. sed Regulos, in cerebro &spinali medulla generari: majores tamen, pulchriores, &magis fortes esse, qui ex cerebro prodeunt. At vero, quoad numerum dierum, quibus opus hoc absolvitur, quam longissime abit à Virgilio, qui non nisi novem dies requirit, cum ille ad triginta duos ascendat: Et Joannes Ruccellaius, in elegantissimo suo carmine de apibus, silentio hanc rem transigit, utut reliqua hujus magisterii diffuse describat.