Latin
84
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 84
Unproofread scanNot analysed yet
velut apes, &illos conducet de confiniis terrae Assyriae. Et Rabbi Salomon, explicans hunc locum, dicit: Vocabit apes, id est exercitum hominum fortißimorum, qui velut apes percutiant. Hanc difficultatem consideravit eruditissimus &sapientissimus Samuel Bochartus, parte secunda celebris sui Hierozoici, &sapienter ab illo responsum est, verum esse, quod in leone aboccisore suo inventae fuerint apes: sed hinc argumentandum non esse, quod ibidem natae fuerint: nec sacer textus hoc dicit: sed ex sacro textu hoc desumi potest, mortuam hanc bestiam, eo tempore, quo Samson illam videre voluit, non cadaver, ut ita dicam, sed sceleton fuisse, nudatis ab omni carne ossibus: &sceleton intelligi voluit Syriacus interpres corpus exsiccatum. Subjungit postea idem Bochartus, ex leone bene potuisse fieri aridum &nudum sceleton, cum Samson non redierit ad videndum illum, ut in sacro textu legitur, nisi post dies, id est, post annum: &hunc modum loquendi, ut per dies annus intelligatur, scripturae sacrae, familiarissimum esse: &docte multa loca allegat, quae brevitatis causa transmitto.