Latin
86
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Samson non nisi post annum rediit ad videndum hoc cadaver, verisimile est, illud tum temporis nihil aliud fuisse quam sceleton, à quo apes non ita abhorrent, ut in eo non mellificent: testis mihi Herodotus, narrans Onesilum quendam, praecisis cervicibus, ab Amathusiis, supra portas Amathuntae statutum fuisse, in cujus cadavere, cum exaruisset, examen apum favos suos fabricaverit haud secus atque examen aliud in sepulcro divini Hippocratis, si Sorano credimus in vita ejusdem: &memini, me ex Francisco Albergotto Equite, &extraordinariae eruditionis litterato saepius audivisse, visum sibiquandoque haud exiguum examen, suspensum in cranio equi.