Latin
91
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mira res est, ita prurire scriptores, ut alii aliis conontradicant: &hinc forte est, uod Petrus Crescentius voluit, it apibus fame laborantibus, non aro cruda, sed pullus gallinaeus assatus apponeretur. Quanlo (inquit) mellis inopia laborant à quod pondere aut visu cognocitur, si infra introspicias, vel quod melius est, facto foramine upra mediam alvearis partem immissa festuca pura, mel ipsis chibe, vel pullum assatum, aut ilias carnes. Ut ergo Plinii dicta constent, crederem apes, nisi nopia &fame laborantes, carnibus non vesci, &hoc est, quod Columella praedicto capite de mortuis avibus agens, dixit. Si iutem favi sufficiant, permanent llibatae. Quin Columella optine novit, rem forte vanam, &contra naturam apum esse, carnes illis cibi loco exhibere, ideoque subjungit. Melius tamen nos existimamus, tempore hyberno fame laborantibus, ad ipsas aditus in canaliculis, vel contusam, &aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum, aut passum praebere. Idemque forte crediderunt Varro, Virgilius, &Paladius, qui deficiente melle nullam carnium apibus subministrandarum mentionem faciunt.