Latin
92
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 92
Unproofread scanNot analysed yet
In summa, apes diversam à crabronibus &vespis naturam habent, quibus frequens est avide gustare, quicquid carnium aut cadaverum illis apponitur, ut saepius expertus sum: nec edisse contentum est hoc genus insectorum, sed carnes radendo, &globulos formando, partem fortassis aliquam secum in nidos suos deferunt: &usque adeo gulosa sunt haec animalcula, ut cibi gratia nonnunquam viva animalia aggredi audeant. Et Thomas Moufetus in theatro insectorum narrat, observatum esse in Anglia, quod crabro passerem persequens, &punctim feriens, mortuo illo, sanguine sese saturaverit. Nec carnibus humanis parcunt: atque inde est, quod Cointus Smirnaeus dixit, Graecos in comitatu Neoptolemi descendisse in aciem, haud aliter atque vespae solent, quando è nidis suis egredientes, carnibus humanis vesci desiderant: &summus ille Poëta, qui in divinis suis operibus monstravit, quid lingua nostra posset, &captato argumento per modum fabulae describendi poenas nonnullorum, qui in introitum inferni dire puniebantur: Questi sciaurati, che mai non fur vivi Erano ignudi, e stimulati moltò Da mosconi, e da vespe, ch eran ivi; Elle rigavan lor di sangue il volto, Che mischiato di lagrime, à lor piedi Da fastidiosi vermi era ricolto. Id est: Hi infelices magis quam vivi, nudi