Latin
97
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 97
Unproofread scanNot analysed yet
Ad imitationem Theophrasti dicerem, vespas &crabrones circum cadavera serpentum fredmere, non ut aculeos suos veneno inficiant, sed ut corpus cibo reficiant: eandemque ob causam inimicitias gerere, &culices simul &apes obstinate persequi. Nec tamen ideo minus vespae floribus pariter &fructibus, tam siccis, quam recentibus, nec non uvis praesertim Apianis vivunt, quas gulose devorant, teste Cointo Smirnaeo, &Nicandro in alexipharmacis, nec non experientiâ quotidianâ, Quod si jam, ut dixi, falsum est, apes ex putrefactorum taurorum carne nasci, non minus fabulosum erit, quod nonnulli narrant, nimirum in partibus Russiae &Podoliae certum genus serpentum reperiri, quoq lacte nutriatur, &caput atque ol habeat anatinum, voceturque zmija: hi serpentes corpora vi veni ventia in utero gerere, &postea per os parere, vel potius quotannis sensim duo minimum examina apum, lingua patria zmijotocki dicta, evomere dicuntur, quae apes multum à natura serpentina trahant, &aculeis armati sint venenatis, &fere mortiferis.