Latin
99
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 99
Unproofread scanNot analysed yet
Haec relatio illis in locis pro verissima habetur, nec desunt, qui vidisse sese hos serpentes dicant: quia Parisiis quidam Dominus Szizucha, ut in literis suis mihi retulit doctissimus &eruditissimus Aegidius Menagius, hanc rem testimonio suo confirmavit. Nec tamen Dominus Menagius ei rei fidem adhibet, (sed posito verum esse, quod hi serpentes per intervalla apes evomant) id ideo evenire verisimiliter arbitratur quod apes forte, dum melle suff furando occupati sunt, vivas antea deglutierint.