Latin
SECTIO TERTIA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 100-4
Unproofread scanNot analysed yet
ei Rostrum natura dederit, cum Psittacus fructivora &frugilega potiùs quam carnivora &rapax avis sit, hanc Aldrovandus rationem reddit, viz. quoniam ob pedum debilitatem per ramos aut clathras descendens, corporis pondus commodè sustinere non posset, nisi hamatum illud ac curvum semicirculari figurâ constructum fuisset, quo velut unco quodam aut harpagine obvia quaeque prehenderet. Psittacus enim dum arbores aut parietes scandit, primò rostrum velut hamum quendam injicit, mox corpus sublevat, tum pedes obfirmat, denuo rostrum, mox itidem corpus, tum etiam pedes promovet, alternante operâ. Solus Psittacus cum Crocodilo mandibulam superiorem movet, ut caetera animantia omnia inferiorem tantùm. Lingua lata, quod ei cum reliquis avibus rapacibus commune est, cucurbitae seminis figuram referens, ut notat Scaliger; hinc est quòd ἀνθρωπόγλωττον eum dicunt, tum quòd lingua humanam referat, tum quòd humanum sermonem imitetur. Pedum species rara: non enim tres digitos antè habet &unum ponè, sed utrobique binos, quemadmodum Pici. Ungues aduncos habet, quibus escam instar Rapacium complectitur, &humano more ori admovet. Hanc enim digitis captam elevat, &ad os non quidem introrsum sed extrorsum convertit, more utì insolenti ac ridiculo, ità ut videtur incommodo. Non solùm rostro quasi dentibus quibusdam Amygdalas integras primùm descindit, sed volutando etiam intra rostri cavitatem, &linguâ subigendo ac terendo comminuit, atque quasi mandit, &tandem comminutas deglutit. Psittaci etiamnum feri frugum omne genus, ut frumenta edunt &legumina. Hoc verò eis peculiare prae caeteris esse notatur, ut quemadmodum ità illi Cnici seu Carthami semen, quod hoHelleborum coturnices, sturni cicutam, mini catharticum est, non innoxiè solùm assumant, sed &eo nutriantur commodè ac pinguescant. Fructus quoque omnigenos tum molli tum duro cortice intectos, cujusmodi sunt nuces, comedunt, imò hisce mirè delectantur. Non solùm humanam vocem imitantur, verùm etiam ingenio aliis omnibus avibus excellunt, ut historiis &exemplis plurimis probat Aldrovandus. Unam sanè lepidam historiolam referre non pigebit, quam Gesnerus sibi recitatam ab amico quodam scribit, de Psittaco quem aiebat Londini in Anglia è palatio Regis Henrici Octavi in praeterlabentem fluvium decidisse, &voce consueta iis qui quantocunque pretio (ut in periculo aliquo constituti, aut alii etiam joco) pontonem ex oppositâ ripa vocant, a Boat, a Boat for twenty pound, quod est, cymbam, cymbam, vel pro viginti libris, quara saepissimè eunciari audiverat, &tum commodissimè meminerat, exclamâsse.