Latin
SECTIO TERTIA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 101
Unproofread scanNot analysed yet
Exercitatum portitorem quendam properè adnavigâsse, &sustulisse avem, &Regi (ad quem pertinere agnoscebat) reddidisse, tantum mercedis sperantem quantum avis promiserat. Rex pactus est, ut quam avis interrogata denuò mercedem dixisset, acciperet. Placuit conditio. Respondit avis, Give the knave a groat, id est, Da nebuloni solidum. In utraque India tam Orientali quàm Occidentali frequentissimi sunt: in regionibus frigidis non gignuntur: sunt enim frigoris impatientes, adeò ut hyemes nostras aegrè tolerent nisi hypocaustis foveantur. Cúmque sub coelo suo, in Indiis nempe, perquam volaces sint, apud nos ob coeli frigidioris inclementiam, velut obtorpescunt, minúsque agiles &expediti sunt ad volatum. Admodum longaevi esse dicuntur. Marggravio, Lerio &Pisone testibus, in cavis arboribus nidificant, ubi foramen extra rotundum faciunt, ac ova duo aut tria columbinis similia impnount, sine nido aliquo facto, ut vult Marggravius: Lerius eos nidos construere orbiculari forma satìs firmos &duros asserit. Constat ergo eos non suspendere nidos suis ramos arborum tenuissimis, ut Cadamustus &alii tradiderunt. Avis enim illa quae nidum hoc modo suspendit Guira tangemia, Marggravio autore, Brasiliensibus dicta, à Psittaco longè est diversa. Ova si tangas, nihilominus excluduntur, nec Psittacus ea deserit. Fiunt varii coloris Psittaci à Tapuyis, deplumando juniores &cutem variis coloribus inficiendo; Lusitani vocant Papagios contrefeitos. Quod si verum sit, (nobis enim non videtur verisimile) nihil attinet Psittacos ex colorum diversitate distinguere, cùm infinitum variare possint. In omnibus quos hactenus observavi Psittacis nares rotundae fuere, in superiore parte mandibulae superioris propè plumaginem sitae sibique mutuo vicinae. Psittaci magnitudinis ratione in tria genera dividi possunt, nimirum in maximos, mediocres, minimos. Maximi Corvo nostrati aut etiam Caponi bene saginato magnitudine pares sunt, caudâ praelongâ; Macao &Cockatoon Anglicè dicti: Mediocres &vulgatissimi Columbo domestico aequales sunt aut majores caudâ brevi, Parrots and Poppinjaes nostratibus: minimi Merulae aut Alaudae magnitudine, caudâ longissimâ Peroqueto dicuntur. CAP. XI. De Psittacis maximis Macao &Cockatoon Anglicè dictis. Psittacus maximus cyanocroceus Aldrovandi. XXIII.