Latin
XXXVIII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
diversissimus. Verticem habet planum, Rostrum admodum exiguum, quale in nullo alio Psittacorum genere reperias, nam inferius etiam aduncum. Tota avis quatuor tantùm coloribus praedita, quorum potiores sunt viridis &ruber. Etenim Dorsum totum, cervix, vertex ac alarum pennae vestitrices impensè admodum virent praeterquam ad latera superiora, ad scapulas nempe, ubi pennae superiores caeruleae sunt. Remiges omnes duabus exterioribus, quae virides sunt, exceptis, intensè sunt ceruleae. Omnes verò alarum pennae tam remiges quàm vestitrices scapos habent albos. Pupilla erat nigra, iris rubra. Rostrum rubeum, leniter admodum aduncum. Mentum ferrugineum ad subrubrum quodammodo vergens. Retro &ante oculos macula caerulea est. Pectus totum &venter colore rubeo miniaceo, quorum pennae in extremitatibus lineolis per longitudinem ductis insigniuntur. Cauda corpori comparata longissima, ut quae toto corpore longior est. Ejus autem pennae quae caeteris duplo majores sunt virescunt, &scapos habent albos: inferiores admodum rubrae scapos nigros. Tibiae &pedes sunt nigerrimi. Nobis suspecta est haec figura unde descriptionem suam concinnavit Aldrovandus. Psittacus erythrochlorus cristatus Aldrov. XLI. Lis erat, caudâ ac cristâ coloris rubri, caetera viridis. Crista referebat Psittacum Acristatum superiùs descriptum. Oculos habebat pulcherrimos, pupillam nigram. iridem rubeam. Crista ex sex pennis constabat, tribus majoribus &minoribus totidem. XLII. Psittaci minores Marggravii Tui Brasiliens. vulgo Perroquet or Parrakeet. PRima species magnitudine Hirundinis: in totum viridis coloris: caudâ longissimâ, rostro nigro adunco.