Latin
XXXVIII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 107
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda, TUIAPUTEJUBA, viridis in totum &quidem dilutiùs in reliquo corpore, in ventre flavescens, in alis obscurè viridis. Cauda longissima: magnitudinis ejusdem cum priore: oculis magnis, subnigris, circello ex pennis circa oculos luteo; &supra rostrum quod nigrum &aduncum. In capite maculam habet magnam ex pennis Auraici coloris. Tertia TUITIRICA: paulò majores sunt Guineensibus, in totum viridis coloris, qui tamen in dorso &alis plerunque saturatior, in reliquis partibus dilutior: rostro incurvato incarnati coloris: oculis nigris; pedibus caerulescentibus. Cauda paulùm ultra extremitatem alarum protensa. Admodum hi mansuescunt, &cibum ex alicujus ore capiunt, &manibus se tractari sinunt. Item instar Psittacorum garritum addiscunt. Quarta, magnitudine Sturni ejusdem coloris cum secunda specie sed breviori cauda. Quinta, JENDAYA: Sunt magnitudine Merulae aut minoris Turdelae; rostro &cruribus nigris, oculis nigricantibus, circulo aureo, exteriùs albo. Dorsum, alae &cauda, ut &anus viridibus pennis vestiuntur, quibus thalassinus mixtus: extremitas alarum quodammodo nigrescit. Totum caput, collum, &pectus flavi coloris sunt, cui luteus intermixtus. Sexta, TUIETE, magnitudine Alaudae, in totum dilutè viridis coloris. At initium alarum egregiè caeruleum est, &omnium pennarum in alis orae caeruleae, ità ut complicatae, quando quiescit avis, maculam longam caeruleam propè oram lateralem alae ostentent. In dorso ad exortum caudae usque etiam macula caerulea est. Cauda brevis: rostellum incurvatum incarnati coloris. Crura &pedes cinerei. Septima, TUIPARA Tupinambis, magnitudine Alaudae, in totum dilutè viridis coloris. Cauda brevior, ità ut cum alis desinat. Rostro incarnato est, cruribus griseis. Propè rostri exortum in fronte maculam habet semilunarem miniatam, quasi coronam, quae &inferius est, in cujuslibet alae medio lutei seu uranici coloris. Nidificant in cumulis à formicis relictis, qui in arboribus reperiuntur. ANACA Brasiliensibus; Perroquet magnitudine Alaudae. Rostrum fuscum, aduncum. In capitis summitate epatici coloris pennae, ad latera circa oculos brunni. Guttur cinereum: collum superius &latera viridia. Venter habet pennas ex brunno rufescentes. Dorsum viride, maculam habet dilutè brunnam. Cauda quoque dilutè brunna. In alarum initio sanguinea macula sive fimbria est: reliquum alarum viride: extremitas thalassini coloris. Crura superiùs viridibus vestita pennis: inferiùs cute cinerea, unguibus nigricantibus. Elegans planè avis. QUIJUBATUI flavus est totus, magnitudine Tuiapara; rostro incurvato gryseo, oculis nigris. Extremitas alarum obscurè viridis est: Cauda longa, flava. Crura coloris incarnati: Facilè &valdè mansuescit. Psittacus coccineus alis ex viridi &nigro variis. XLIII. AAgnitudine Merulam superat. Totum ei corpus coccineum: Alarum vestitrices Iv virides; remiges nigrae, pinnulis exterioribus viridibus, inferiùs cremesinis. Alarum costa flava. Cauda palmum longa, pennis duodecim constat, imâ medietate rubra, summâ viridi luteâve. Rostrum flavum, aduncum valdè, dimidium digitum dependens: Oculorum irides flavae: circa oculos cutis nuda cinerea. Crura brevissima nigra. Plumaginis viridis annulus crura supra genua circumcingit. Londini in aedibus cujusdam civis, qui ex India Orientali allatum retulit, vidimus &descripsimus. CAP. V. XLIV. Narratio Clusii de Psittacis. Sittacum habuit nobilissimus vir Philippus Marnixius Sanct-Aldegondius, quem