Latin
109.1 to 109.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 109.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde narrat Clusius visos sibi Olysippone ex Fernambuco Brasilianorum advectos Psittacos Sturni magnitudinem non excedentes, prorsus viridis coloris pennis tectos, sed omnes brevi caudâ praeditos &albo rostro: idque genus valdè noxium frugibus referebant qui attulerunt. Eos in itinere Maizi granis alebant. In secunda navigatione quam Batavi in Indiam instituerunt Orientalem, in Java vicinisque quibusdam insulis Psittacos observabant longè illis elegantiores, quos è Brasilia advehere solent, eósque à Lusitanis, qui in Java &Moluccis versabantur, noyras appellari intelligebant: &illos quidem corporis mole non valdè magnos, sed adeò elegantis coloris, ut venustiores depingi non posse existimarent. Pectus enim &ventrem pennae rubri coloris floridi splendentisque tegebant, dorsum aurei coloris pennae, alas verò viridis &caerulei commixtorum colorum pennae ornabant, sub alis suave rubens color splendebat. Valdè autem ingens erat istic illarum avium pretium, ut non minoris aestimarentur quàm 8 aut 10 thaleris Germanicis. Linscotius scribit, Lusitanos saepius periculum fecisse, an Olyssipponem transferre unum aliquem possent, sed nunquam voti compotes factos fuisse, quod nimis tenelli &delicatuli sint. Batavi tamen eam industriam adhibuerunt, ut unum vivum Amsteldamum usque retulerint, qui tametsi non esset è selectissimis, 170 tamen Florenis ejus Provinciae, h. e. paulo pluris quàm 70 thaleris venundari potuit, quemadmodum in Diario illius navigationis adnotatum comperio. Is in itinere pleraque verba Hollandica, quae à nautis audiverat pronunciare didicerat; adeóque cicurem ipsum ejus herus reddiderat, ut rostrum in os &aures ejus insereret sine noxa, pilósque barbae ejus componeret; at siquis alius manum admovere vellet, illico morsu illam appetebat, haud secus quàm Canis quispiam. Anno porro Christi 1605 mittebat mihi Jacobus Plateau Psittaci cujusdam iconem vivis coloribus expressam, cul cùm similem hactenus non viderim, neque apud quenquam adscriptum meminerim, in hoc Auctario ad Exoticorum historiam, typis jam expressam adjunctam volui. Eum autem se plus quam biennio aluisse scribebat, columbaeque esse magnitudine: caput illum habere penè instar Accipitris, ejuscemodi nempe coloris pennis tectum: ardentes oculos. Collum &pectus versicolores pennae obsidebant; quas cùm irascebatur, aut molestiam aliquis ipsi crearet, admoto ad caveam, quà conclusus erat aliquo animali surrigebat, ut cristatus quodammodo videretur. Erant autem illae rubescentis coloris &extima parte caerulei elegantissimi. Ventris pennae similis ferè erant coloris, fusco tamen insuper suffusae colore.