Latin
109.5 to 109.8
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 109.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dorsi pennae virides, &alarum remiges pennae subcaeruleae. Cauda frequentibus pennis viridibus sed non longis constabat. Praetermittere nequivi quin Psittaci pusillum genus ex Aethiopia locisque Manicongo vicinis, proximis his annis a Batavis naucleris allatum, simul &maris iconem (foemina verò est multò elegantior, utriusque enim sexûs allatus) Lectoris oculis proponerem. Corpusculi moles Fringillae magnitudinem aequabat, hoc est duarum unciarum cum semisse longitudinem habebat ab infimo collo ad uropygium usque Omnes pennae corpusculum tegentes viridis erant coloris, sed in quibus manifestum apparebat discrimen: nam quae in dorso saturatiores erant, quae in ventre dilutiores. Remiges alarum pennae trium unciarum longitudinem habebant: &tamen prona parte, eo videlicet latere quo brevioribus villis erant praeditae, quousque sese invicem tegebant, viridi saturo colore essent tinctae; altero tamen, quod longiores villos habebat, &tota supina parte fusci erant. Caudae pennae elegantissimae erant, &penè binas uncias longiae, paulò minus semiunciâ latae, colore ea parte quâ uropygio infixae viridi cum flavo permixto tinctae, deinde rubro eleganti, demum nigro, postremò viridi. Et tres isti postremi colores ab invicem distincti, veluti in quorundum Psittacorum viridium, majore corporis mole praeditorum, caudae pennis videre est: istae autem vix conspiciebantur, nisi cùm caudam explicaret, quia ab aliis ejusdem longitudinis tegebantur, quae prorsus virides. Collum breve &crassiusculum: plumulae caput tegentes breves admodum &virides, praeter eas quae verticem suprà rostrum, quaeque totum guttur tegebant; nam illae rubrum, elegantem &floridum colorem habebant. De mare loquor, quia foeminae pennae dilutiùs rubebant, neque tam amplum spatium occupabant quàm in mare. Oculi erant nigerrimi: Rostrum crassum &firmum, superna pars adunca &mucronata, ut in reliquis Psittacorum generibus. Ejus color subrubens, crura brevia semunciae longitudinem vix aequabant, cineraceique coloris squamis erant tecta, ut aliorum vulgarium Psittacorum pedes, iique in quatuor digitos divisi, quorum bini anteriores &imparis longitudinis, bini posteriores &illi etiam impares, brevioribus quidem duobus articulis praediti, hi interni; longiores autem tribus, &hi externi. Ungues albi &satìs longi. Valdè exilem habere vocem &duntaxat pipire observabam. Gaudet consortio. Cùm edebat, altero pede cibum non tenebat ut alii Psittaci, sed rostro carptim cibum arripiebat. Cibus autem magna ex parte Phalaridis semen: illo enim libentiùs vesci observabam quàm ullo alio seminis genere.