Latin
LIBRI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 111
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SECUNDA. De Avibus Rostris rectioribus minusque hamatis. SECTIO PRIMA. DE AVIBUS MAJORIBUS. CAP. I. Aves Rostris craßis, longiusculis, rectis donatae. AE vel victu ex insectis &frugibus promiscuo utuntur, nonnullae etiam carnivorae sunt &rapaces, morticinis praecipuè &cadaveribus inhiantes; vel insectis tantùm vescuntur. Illae vel corpore sunt unicolore ferè, nigricante; nimirum Corvinum genus; vel corpore vario seu diversicolore, voce garrulâ, quas Picis accensemus. Insectivorarum unica est familia, Picorum nempe. Notandum tamen, quòd cùm Picos insectivoros tantum affirmamus, Picos propriè &strictè dictos intelligimus: sunt enim aves nonnullae quas ad hoc Genus nimirum Picorum latè sumptum retulimus, quae frugibus quoque vescuntur, ut v. g. Picus cinereus dictus, Picus murarius, &c. CAP. II. Corvini generis aves. Corvus, the Raven. Graecis Κόραξ. DOndus nobis descriptae 34 unciarum erat. Longitudo ab apice Rostri ad extremitatem caudae 25 digitorum. Alis in contrarium extensis, majorum pennaArum apices 4 pedum intervallo distabant. Rostrum robustum, crassum, acutum, aterrimum. Mandibulum superius nonnihil aduncum, minùs tamen quàm in Accipitrino genere; inferius rectum. Lingua lata bifida, hirta, subtus nigricans. Pupillam oculi duplex velut circulus ambit, exterior ex cinereo albus, interior ex cinereo fuscus. Pili rigidiusculi seu setae à capite deorsum flexae nares tegunt. Color totius undique niger cum quodam splendore caeruleo, qui praecipuè in cauda &alis cernitur. Ventris color dilutior nonnihil ad fuscum vergit. Medio Dorso lanugo sola innascitur, nam Dorsum totum scapulares pennae longiores obtegunt. Remiges pennae in utravis ala 20, è quibus extima secundâ brevior est, secunda tertiâ; tertia tandem quartâ, quae omnium est longissima. Scapi omnium à sexta ad 18 ultra pinnulas plumosas extenduntur, &in spicula acuta desinunt. Cauda novem digitos longa 12 pennis componitur, quarum exteriores interioribus ordine sensim breviores. Ungues adunci, magni, praecipuè postici. Digitus anticorum extimus medio ad primum ferè à divaricatione articulum adhaerescit. Hepar in duos divisum lobos. Cystis fellea ampla intestinis adhaerens. Intestina 43 digitos longa. Appendices digitales. Gula infra rostrum in sacculum quendam dilatatur in quo cibum ad pullos defert. Ventriculus intus rugosus. Pamphagus est, nec frugibus tantùm &insectis sed etiam Quadrupedum, Piscium, Avium cadaveribus vescitur; quin &aves vivas rapit &dilaniat Accipitrum instar. Vidimus hujus generis unam vel alteram avem albam. Aldroons sueus Beluie eine s nbin pulpe etgeus, veun po.