Latin
112.1 to 112.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 112.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
culdubio falsus est; apud nos enim rarissimè observantur, unde &pro monstris seu spectaculis rarioribus ostendendi circumferuntur. Ego potiùs in montosis aut Borealibus regionibus maximam anni partem nivibus obtectis reperiri crediderim: nam &alia animalia ibi nativos suos colores in album mutant, ut v. g. Ursi, vulpes, Lepores Perdices, merulae: sive id fiat vi imaginativae ex continuo nivis intuitu; sive frigori ambientis debeatur, ut colores languescant. Corvum cicurari &ad Aucupium institui posse aiunt. Corvi non unâ aliquâ orbis plagâ aut regione sed ubique terrarum abundant, quasvis etiam aeris mutationes facilè tolerant, nec frigus nec calorem reformidant, sed ubicunque alimenti copia suppetit degere facilè sustinent: &quamvis solitudinis amici dicantur, in mediis tamen urbibus etiam populosissimis non rarò degunt &nidificant, ut Aldrovandus tradit &experientia confirmat. Nidificant autem in excelsis arboribus aut turribus vetustis, primo vere, initio videlicet Martii apud nos in Anglia, &nonnunquam citiùs. Ova pariunt una vice quatuor, quinque, &interdum etiam sex; ex viridi pallidè caerulea maculis &ductibus crebris nigricantibus varia. Quae de Corvorum vivacitate feruntur; autore Hesiodo, fabulosa proculdubio sunt. At verò in genere Aves omnes longaevas esse superiùs diximus &exemplis aliquot probavimus: in Avium autem genere Corvos longaevitate excellere non abnuimus. Cornix. The Common Crow. Κoρώνη Graecis. RAAs quem descripsimus pondere 10 uncias aequabat: Longitudine à summo roIVI stro ad ultimos pedes 18 digitos &dimidium; ad extremam caudam 193. Latitudine seu spatio alarum extensarum duos pedes &totidem digitos. Rostrum rectum, validum, ab apice ad angulos oris seu rictûs duos digitos, &dimidium ferè longum. Lingua bifida &quasi laxerata. Oculi grandes, iridibus avellaneis. Nares rotundae, setis nigris versùs rostri mucronem reflexis obtectae. Plumago tota undique nigra, fundo plumbeo seu obscurè cinereo. Pennae alarum Remiges 20, è quibus prima seu extima secundâ brevior, haec tertiâ, tertia quartâ, quae longissima est. Tibiae &pedes nigri; Ungues quoque nigri &validi. Extimus digitus medio à radice ultra primum articulum conjungitur. Cauda 12 pennis integratur, aequali 7; digitorum longitudine Hepar in duos divisum lobos, dextro majori. Cystis fellea ampla, duplici canale in intestinum se exonerat. Ventriculus non admodum musculosus. Intestina multoties convoluta. Appendices brevissimae, dimidium sci. vix digitum longae.