Latin
LIBRI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
pennae 39 digitorum intervallo distabant. Rostrum ab apice ad angulos oris 2° digitos longum, validum, laeve, nigrum, in ipsa tamen extremitate albicans. Mandibulum superius inferiore paulò longius est, nonnihil incurvum &prominens. Nares rotundae, setulis opertae. Lingua lata, nigra, bifida &ad latera hirta. Oculorum irides ex cinereo avellaneae. Caput, Gula ad sternum usque &alae nigrae, cum aliquo splendore caeruleo. Venter, pectus, dorsum, collum cinerea, scapis plumarum nonnihil nigricantibus. Dorsum colore est paulò obscuriore quàm venter. Pennae in gula inter cinereas &nigras mediae, ex parte exteriore cinereae sunt, ex interiore nigrae. Remiges pennae in singulis alis 20, è quibus prima seu extima brevissima est, tertia &quarta longissimae. A sexta sequentium scapi ultra pinnulas producuntur. Cauda 12 pennis constat, mediis duabus 7; digitos longis, reliquis à mediis ad extimas sensim brevioribus. Digitus Biatus polteun nunuus, aulenum ouus lugo, euusus, cnumnus unu ad radicem unguis digiti medii pertingunt. Extimus medio ad basin seu exortum suum junctus est, ut in Cornice. Hepar in duos divisum lobos. Ventriculus amplus, tritico, hordeo, aliisque granis repletus. Pediculis &Ricinis infestantur.