Latin
LIBRI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 113
Unproofread scanNot analysed yet
DOndus huic 19 unciarum. Longitudo ab apice Rostri ad finem caudae 20 digitorum; ad ultimos digitos 18 tantùm, ab extremo ad extremum alarum extensarum 38 digiti erant. Ingluviem non habet, sed ejus vice Oesophagus infra Rostrum in sacculum quendam dilatatur, quo cibum ad pullos defert. Circa Basin Rostri in aetate provectioribus à naribus usque ad oculos plumae velut abrasae sunt, crebro rostri ad terram attritu, dum in eam illud profundiùs immittit seu intrudit, ad lumbricos extrahendos, unde albicante &furfuracea cute circa basin Rostri à cornice vulgari distinguitur. Alioquin enim Rostrum ipsum non albescit, ut scribit Bellonius. Distinguitur praeterea à Cornice vulgari magnitudine quâ illam superat. 3. pennarum splendore. 4. quod gregaria sit, nec gregatim tantùm volat sed &nidificat. Pennae in utravis alâ remiges 20. Harum quarta longissima est. Minorum remigum in media ala scapi in setas seu spinulas desinunt. Cauda 7. digitos longa, 12 pennis constat in quibus exteriores mediis paulò breviores. Rostrum ab apice ad angulos oris 2/ digitorum longitudine est. Nares rotundae Lingua nigra, cornea, extremo bifida. Postici digiti unguis magnus, validus. Digitus extimus medio adhaerescit, ut in Cornice. Cystis fellea ampla: Appendices brevissimae, ut in Cornice. In summis arboribus circa nobilium aedes nidificant, qui eorum strepitu dum pullos educant impensè delectantur. Frugibus maximè inhiant, neque terrae interim lumbricos aspernantur; immundis &morticinis sibi temperant. Ventriculus magnus &musculosus est ut in granivoris. Intestina ampla variè contorta. Tum mas tum foemina ovis incubant. Maximum Aec gricolis damnum inferunt, adeò ut summâ diligentiâ, voce primùm dein aerei vel cferrei ad hoc munus duntaxat concinnati Crepitaculi molesto atque obstrepero soenitu, postremò conjectis in illas lapidibus eos fugare cogantur. Plurimi etiam agrice colae, quibus vel famuli vel pueri desunt, alio astu ad pellendam ejusmodi pestem cutuntur: quidam nempe alatas molas quae vento perpetuò circumaguntur, insigni artificio fabricant, quarum continuo atque molesto sonitu pavorem avibus incutict ant: alii verò larvas seu terriculamenta μορμολυκεία per agros ubique collocant, c &rustico habitu induunt, quas illae rusticos esse suspicantes ab agris eorum abstic nent. Aldrov. Mihi narratum est à quodam Generoso fide digno, qui ipse rem observaverat; quòd quando Cornices hae nidificant, uniuscujusque paris altera nido assidet, dum altera ad quaerenda &convehenda vimina, lutum, paleam, quisquilias aliáque ad nidum construendum idonea provolat. Quippe si utraque nidum deserat, reliquae statim sociae antequam illae redeant nidum momento destruunt quicquid comportatum est surripientes &ad suos singulae nidos deportantes. Ova corvinis similia sed minora maculis majoribus, praecipuè extremitate obtusa. Cornix cinerea frugilega. The Royston Crow. VNcias 22 aut circiter pendebat quam ad trutinam examinavimus. Longitudo ab Q initio rostri ad finem caudae 20 erat digitorum. Alarum expansarum extremae