Latin
115.5 to 115.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 115.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
§. VIII. Corvus Indicus cornutus seu Rhinoceros avis Bontii. Rhinoceros avis Aldrovandi. Topan Worm mus. IT odore gravis, ità &aspectu foeda est haec avis cornuta, longè superans magnitudinem Corvi Europaei. Collo &capite est crasso, oculis magnis, rostro respectu corporis mediocri, in hac imagine expresso &à corpore avulso. Productior &acuminatior pars infernè curvata, rostrum ad rapinam compositum exprimit; superior verò pars brevior, crassior &supernè incurvata, verum cornu ad visum &ad tactum repraesentat, quod sicut altera medietate versùs caput quasi rostro contiguum, atque utrumque simul eodem modo capitis extremitati annatum, ita &altera medietate à se dehiscunt, adeoque separantur contrariâ incurvaturâ ut instar piscis caudae bifurcatae videantur. Victitat cadaveribus intestinisque animalium. Haec Bontius. Aldrovandus Rostrum hoc modo describit. Quatuor propemodum dodrantes longum est, recurvum, non tamen rapacium more, sed instar arcus cujusdam.