Latin
116.1 to 116.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inferior pars tota ex luteo albicat, supina versùs caput colore miniaceo, reliquum ex luteo ut inferiori parte albescit. Supina pars intus tantum veluti serrata est, sicut in Pica Bressilica. Cornu è fronte enascitur, &supinae rostri parti adhaeret, magnae equidem molis, ut quod propè frontem palmum unum latum sit, Rhinocerotis cornu non dissimile, sed in fine recurvum. Color in supera &infera parte miniaceus, in media luteus. Quòd si verò capitis machinae reliquae corporis partes respondeant, ego quoque, unà cum Cardano &Plinio, Aquilâ majorem judicaverim. CAP. III. Picarum Genus. Pica varia caudata. The Magpie or Pianet. Cto aut novem uncias pendet. Longitudo à summo rostro ad imos pedes duodecim digitorum &dimidii, ad extremam caudam octodecim. Rostrum sesquidigitale, nigrum, crassum, validum: superius mandibulum incurvum, acutum, prominens. Lingua bifida, nigricans, Picae glandariae linguae similis. Fissurae palati latera pilis hirta. Nares rotundae, setis reflexis obsitae. Dempto albore &caudae longitudine Monedulae simillima est haec avis. Oculorum irides pallidè avellaneae; in nictitantibus membranis macula lutea cernitur. Caput, collum, gula, Dorsum, uropigium, infimus venter coloris atri, ima pars dorsi propè uropygium cinerascit. Pectus &latera alba, ut &plumae quae primum alae internodium tegunt. Alae minores sunt quàm pro corporis magnitudine. Cauda &Remiges alarum, coloribus pulcherrimis viridi purpureo &caeruleo confusis splendent; sed pinnulis tantùm seu talis exterioribus. Numerus Remigum 20. quarum extima dimidio brevior est secundâ, secunda itidem tertiâ brevior, &tertia quartâ, verùm non aequo defectu: quarta &quinta longissimae. Priores undecim mediis ex parte scapi interiore albent, exteriores latiùs, interiores angustiùs, albore sensim se contrahente, donec in decima pennâ in maculam majusculam angustetur. Cauda 12 pennis composita singularis est structurae, siquidem mediae duae longissimae sunt, &ad novem digitos accedunt, iis proximae digito breviores, ut &reliquae omnes exteriores interioribus ad extimas usque eadem proportione. Maximae duae hoc est mediae caudae pennae inferiùs virescunt, deinde purpurascunt, summitatibus caeruleis. Pedes &ungues atri. Imum digiti extimi internodium medio jungitur. Intestina 24 digitos longa: Appendices semidigitales. Cystin felleam habet. Lien oblongus.