Latin
128.1 to 128.3
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 128.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
DAssere domestico paulò major est, Stunni ferè crassitie. Color totius corporis expansis alis optimè conspicitur. Rostrum habet oblongum, tenue, nigrum. Caput collum, dorsum cinerea. Pectus albicans. Alas partim cinereas, partim rubeas, utpote propè ventrem. Caudam brevem, pennas alarum longiores, dorsum inferius, ventrem &crura, quae Picorum more brevia sunt, nigra. Digitos pedum longos, tres antè, unum pro calce; quamvis Bellonius binos ante &totidem retro illi attribuat: quare suspicandum est Picum muralem non agnovisse, vel diversum à nostrate depinxisse, quod non credo, quoniam reliqua descriptio, quam ponit, nostro exactè competit. Ungues denique obtinet aduncos &acutos. Hactenus Aldrovandus, qui aviculam hanc in agro Bononiensi satis obviam esse scribit; Upupae in volatu similem, quoniam alas ut illa semper motitat, nec uno loco residere novit. Recentioribus Picus murarius seu muralis dicitur, quoniam ut Pici arboribus ita haec muris omnibus, turrium verò miximè adhaereat, vermiculosque in eorum rimis quaerat, unde brumali tempore in urbibus saepe conspicitur. Avicula est hilaris &suavem vocem edit. Volat sola &quandoque binae simul. Nidulatur in foraminibus arborum. In Anglia nostra eam inveniri aiunt, quamvis nobis nondum fuerit conspecta. §. III. Junco Aldrov. Cinclus Turneri. The greater Reed-sparrow. AAs quem descripsimus magnitudine Turdo non multum cedit. Rostrum grande, nonnihil incurvum seu aduncum plus digitum longum. Mandibulum superius ex nigro fuscum, inferius albidum. Lingua bifida &in multa filamenta divisa. Os intùs coloris crocei. Nares rotundae, magnae: Oculorum irides ex rubro avellaneae. Non procul ab angulis oris in mandibulâ superiore 4 vel 5 pili nigri. Gula, venter, Pectus alba cum aliqua flavedine: circa anum adhuc magìs flavescit. Supina facies tota ex fusco vel obscurè cinereo flavicat. Supra oculos linea albicans. Plumulae Remigum radices subtus tegentes flavae. Numerus autem Remigum in singulis alis 18.