Latin
128.4 to 128.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 128.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caudae pennae 3/ digitos longae, (medias intellige nam extimae medio circiter digito breviores sunt) rigidae, ut in Picis Martiis. Extimus digitus medio ad basin junctus. Posticus Pedes &crura magna, valida fundum versùs latus &torosus. Crurum robur in hac ave praecipuè notabile est. in ventriculo scarabaeos arundinaceos invenimus. Sternum brevius quàm in Picis; In arundinetis semper versatur &suaviter cantillat. Arundinibus eodem modo adhaerescit ut Picus martius arborum ramis. Alcedo vocalis Bellonii vel huic, vel minori speciei eadem esse videtur, cujus descriptionem vide apud Aldrovandum lib. 20. cap. 62. Passer arundinaceus minor. An Cannevarola Aldrov. ? An Ficedula cannabina Olinae? The lesser Reed-sparrow. PUticillae aequalis est aut tantillo minor: in Arundinetis versatur, &cantat arunRdinibus insidens. A Rostri apice ad extremum caudae 5/ digiti sunt. Ab extremo ad extremum alarum expansarum octo. Rostrum à mucrone ad angulos oris †unius digiti, latiusculum. Mandibulum inferius album ferè, superius nigricat. Os intus flavescit. Lingua bifida &in filamenta divisa. Oculorum irides avellaneae. Dorsum imum uropygium versùs coloris olivacei obscurioris, seu ex fusco viridis: versùs caput magìs cinerei. Medium pectus album. Gula &venter imus de flavo participant. Latera sordidè seu ex viridi flavescunt. Plantae pedum ex viridi flavicant. Extimus digitus ad basin medio adhaerescit. Rostrum &pedes in hac avicula multo majora sunt quàm pro corporis ratione. Foemina à mare nihil differt. Avem Synonyma. Ex Aldrovando.