Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 148
Unproofread scanNot analysed yet
Haec rostrum habet haud longum, satis crassum, non tamen ità altum ut Mitu, neque sic lunatum: Ejus extremitas utrobique nigra, reliquum totum crocea cute vestitum: qualem &circa oculos habet. Oculi nigri egregii: Collum &caput nigerrimas habent plumas instar holoserici; &in summitate capitis crispatas atque cochleatim tortas habet pennas, usque ad initium colli: has erigere in cristam crispam potest. Reliquum totius avis nigrum, cui nigredini hinc indè aliquid viridis transplendet. Circa anum albas obtinet pennas. Crura cinerca, figura ut Mitu. Cauda nigra, sed extremitates illius pennarum albae. Et haec quoque avis optimè mansuescit. De hac ave sic scribit Nierembergius lib. 10. cap. 68. Adulatio &societas canum non vincit officia Tepetototi, seu Avis montanae, quae valdè domestica est, quam alii Tecnecholi, Hispani verò indigenae Phasianum vocant. Avis est Anseris magnitudine, colore nigro splendenti, plumis tamen nonnullis infernè candentibus circa caudam in postremis alis, cruribus pedibusque cinereis, rostro incurvo, partim cinereo, &partim luteo, ac circa radicem velut tumenti, plicatili cristâ, oculis nigris, sed iride pallenti. Alitur frumentaceis frugibus, seu in massam seu in panem coctis, aliisque similibus esculentis. Edulis est ac pinguis caro, nec dissimilis illi cortalium Indicarum. Mite animal, amicum hominis, &quod cibum apprehenso domesticorum pallio exigat, pulsétque rostro clausam januam, ubi aliquo intrare ei opus sit; herumque sequatur si liberum sit, venientemque alacriter applaudénsque excipiat. Avem hanc describit &depingit Aldrovandus lib. 14. cap. 10. sub titulo Galli alius Indici. Avis (inquit) toto corpore coloris erat aterrimi; calcaribus &caudâ carebat, uti etiam cristâ, cujus loco cirros gerebat. Rostrum erat bicolor, partim enim luteum, nempe caput versùs, caetera atrum. Superius rostrum aduncum. Quo loco in aliis gallis narium foramina sunt, ibi haec avis rotundum quid magnitudine cerasi luteum habebat. Tibiae pedésque tabellis albicantibus praediti. Pennae etiam quaedam propè anum exiguae albescebant. Si modò avis haec ab Aldrovando rectè descripta sit, eo modo differre videtur â Mituporanga quo Gallina Indica suprascripta ejusdem à Mitu: viz. tuberculo cerasiformi in rostro. Praeterea etiam differt quòd caudâ caret, cùm Mitu satis longam habeat. Verùm Aldrovandus avem ipsam non vidit, sed ejus imaginem pictam tantùm, quae an exacta fuerit dubito. Gallina Guinea. Allinae vulgari domesticae magnitudine par est: collo tamen longiore &tenuiore? G figurâ corporis ferè ut perdix. Colore est cinereo maculis albis undique vario. Collum torquis niger ambit: caput rubescit. Medio vertici cornu durum ex fusco