Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
ruffum innascitur. Maxillae sub oculis caeruleae, implumes, sub quibus appendix rubra. Gregarias esse aiunt has aves, &pullos communiter alere, etiam non suos. Hactenus D. Willughby. Verùm cùm haec descriptio nimis brevis &succincta sit Gesnerianam apponemus plenissimam &exactam. Gallus Mauritanus, inquit, pulcherrima avis est, magnitudine corporis, figurâ, rostro &pede Phasiano similis Cnobis visae ut &Bellonio ac Marggravio descriptae Gallinis villaticis pares erant) vertice corneo in apicem corneum à posteriori parte praecipitem, in anteriore leniter acclivem elevato, armatus. Eum natura voluisse videtur inferiori capitis parti, tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare: inter oculum &aurem utrinque una, &in fronte media item una, omnibus ejusdem cum vertice coloris: ita ut insideat capiti eo modo quo Ducalis pileus illustrissimo Duci Veneto, si quod jam adversum est aversum fieret. Rugosus is est inferiùs per circuitum: quà se attolit in directum in summo collo ad occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non plumae in contrarium versi. Oculi toti nigri, aequè &in orbem palpebrae atque cilia, si maculam in summa &posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quaedam callosa colore sanguineo occupat; quae nè propendeat veluti palear ut replicaretur natura voluit, &averso ductu in duos processus acutos finiret.