Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 149
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac carne attollunt se utrinque carunculae, quibus nares in ambitu vestiuntur, &caput in anteriori parte à caetero Rostro pallido separatur. Harum ad Rostrum margines inferiores replicantur etiam levitèr sub utraque nare. Quod inter verticem &carnem est à dextra &sinistra parte squamosâ incisurâ duplici notatur, in posteriori nullâ. Color illi sub faucibus exquisitè est purpureus, in collo obscurè purpureus: in caetero corpore per summa contuenti qualis consurgit si album &nigrum pollinem utcunque tenuiter tritum colori fusco rariùs aspergas, nec tamen commisceas. Tali colori maculae albae ovales aut rotundae per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima majores, comprehensae intervallis linearum, ut apparet in plumarum compositione naturali, quâ se mutuo intersecant obliquo hinc indè ductu, per summa tantùm corporis non item per ima. Id non ex toto corpore solùm deprehendes, sed ex singulis avulsis pennis. Superiores enim obliquis lineis se mutuò intersecantibus, aut si mavis orbiculis quibusdam ex albo &nigro (ut dixi) polline confectis, &per extremitatem conjunctis, ut in favis aut retibus maculas ovales aut rotundas in spatiis fuscis comprehendunt: inferiores non item. Utraeque tamen simili lege positae sunt. Nam in aliis plumis ordine ità junctae sunt, ut ferè triangulos acutos faciant; in aliis ut ovalem figuram repraesentent. Hujus generis ordines tres aut quatuor in singulis plumis sunt, ità ut minores in majorum complexu reponantur. In extremis alis &in cauda rectis lineis aequidistantibus procedunt per longitudinem maculae. Inter Gallum &Gallinam vix discernes, tanta est similitudo, nisi quòd Gallinae caput totum nigrum est. Vox illi est divisus sibilus, non sonorior, non major voce Coturnicis, sed similior voci perdicis, nisi quòd sublimior est nec ità clara. Haec omnia Caius. Marggravius alias superiori similes vidit è Sierra Lyona advectas, quorum collum circumligatum seu circumvolutum quasi linteamine membranaceo coloris cinerei caerulescentis. Caput tegit crista obrotunda multiplex, constans pennis eleganter nigris Punctula albicantia per totum corporis ambitum quasi umbrâ thalassinâ variegantur. §. VII. Gallina sylvestris Macucagua Brasiliensibus dicta Marggrav. AAgnitudine gallinae nostratis est vel etiam major. Rostrum habet nigrum, plus VA sesquidigito longum, anterius paulò incurvum ut Perdicis: in Rostri medietate duo narium foramina ampla: oculos nigros; post eos aliquanto spatio aures more Gallinarum: corpus crassum; alae cum eo desinunt; nullam enim habet caudam. Crura inferiora nuda, duos &semis digitos longa. In pedibus tres habet digitos antrorsum versos, crassiusculos, unguibus brevibus obtusis. Calcaneus rotundus ut in Struthione, &paulùm supra illum breviusculus digitus versùs interiora, ungue obtuso Totum caput &collum punctulatum est obscurè flavo &nigro, sub gutture albicat.