Latin
186.1 to 186.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 186.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda duorum digitorum longitudine, usitato 12 pennarum numero constat, minimè forcipata: mediae tamen pennae reliquis tantillo breviores sunt, &in acutos cuspides desinunt, súntque ex viridi sordidè ruffae seu fulvae. Quatuor hinc inde proximae mucrones habent obtusos, apicibus autem albicant; extimae maximè, reliquae ordine minùs; caetera nigricant. Ingluvies nulla; in ventriculo scarabaeos, erucas, Lithospermi semina, &c. invenimus. Erat autem ventriculus crassis musculis instructus. Appendices huic generi ut &plerisque omnibus aviculis brevissimae. Intestina circa appendices laxiora. Gregatim volant hae aves séque in aere librant. Inter volandum cantillant voce Merularum non multùm dissimili. Ab Alauda vulgari sequentibus notis praecipuè distinguitur. 1. Voce seu cantu Merularum aemulo. 2. Circulo plumarum albicantium, coronae instar, ab oculo ad oculum caput cingentium. 3. Quòd prima seu extima alae penna secundâ multò brevior sit, cùm in vulgari Alauda sit proximè aequalis. 4. Quòd extimae caudae pennae summitatibus suis albicent. 5. Quòd arboribus insident. 6. denique, Quòd eâ minor, ac corpore breviore crassioréque sit pro magnitudinis ratione. Apud Aldrovandum nulla hujus, quod sciam, mentio: Olinae in Uccelleria depingitur &describitur sub titulo Tottovillae. Alauda pratorum Aldrov. The Tit-lark. V7Ulgari Alaudâ dimidio minor nobis visa est, pondere vix unciali, corpore longiusculo, capite parvo: Rostro tenui, acuto, semunciali; mandibulâ superiore nigricante, caput versus planiore &depressiore. Lingua extrema lacerata: Oculorum irides avellaneae. Color in summo capite, scapulis, dorso medio varius ex viridi flavicante &nigro: media sci. plumarum pars nigra est, laterales flavo-virides. Dorsum inferius supra uropygium flavo-viride nulla colorum diversitate. Collum supinum coloribus modò dictis varium, minùs tamen conspicuis ob cinerei nonnihil admixtum. Quod ad partem pronam attinet, Collum, Pectus &partes subalares variae maculis nigris in albo sordido seu flavicante. Venter imus ex luteo albicat ut &gula. Alarum remiges fuscae limbis exterioribus ex viridi flavicantibus. At vestitrices primi ordinis mediae apicibus &marginibus exterioribus albicant, &manifestiùs adhuc secundi ordinis mediae. Reliquae scapularibus plumis ferè concolores. Huic speciei forsitan peculiare est, quòd primae quatuor remiges aequales sunt. Cauda 12 pennis conficitur, quarum duae utrinque extimae albo &fusco variae: in extima albor mediam plus minùs partem eamque superiorem occupat, pennam obliquè dividens.